- SILPHIUM
- SILPHIUMCyrenensibus σἰρφι aut σίλφι, item σέρφι, unde Graecis σίλφιον et σίλπον, Latinis Sirpe, Silpe, et Serpe, atque porro lac serpicium, unde Laserpicium; aliquando pro succo ipso sumitur, unde σιλφιωτα, lasere inspaersa, atque haec propria notio vocis Lascrpacii est. Graecis tota est planta, ut in Proverb, Βάττου σίλφιον; aliis radix solum, ut in qua fere tota silphii strips consistit. Est autem Silphium herba ferulaceô caule, semine foliaceô, foliô apio simili, quod μάςπ ετον vocatum est (sicut semen φύλλον) cuius foliis pecora purgari et saginari, caule ipsô, qui ἡδύοϚμος , odoratus, homines vesci consuevêre: sucus insuper e radice atque caule, ille ῤιζίας, iste καυλίας, ille vilior. hic pretiosior, capiebatur, plurimis rebus usui futuras. Qui ut in longinquas et transmarinas regiones exportatus perduratet, in vas coniectus, furfure (ut ait Plin. l. 19. c. 3, potius farinâ) admixtô tam diu concutiebatur, donec colorem sumeret candidum: alias enim sinceri lasaris color rufus crat modice et translucidus. Erat porro hic sucus Cyrenensibus εντόπιος, utpote apud quos septem annis ante urbem conditam imbre piceô madefactâ tellure natum Silphium proditur, quum ante non extaret. Unde quamdiu Battiadae iis im perârunt, in suis nummis ab uno latere Batti imaginem, ab altero Cyrenas regnum et Silphium Batto offerentes praeferebant. Iis exstinctis, caulem silphii deinceps, et Hammonis effigiem, insculpserunt. De terminis vero regionis σιλφιοφόρου (nam certum regionis spatium silphium occupaverat) incerti fluctuant Auctores; Herodotus a Cyrenis ad os Syrtis maioris eam extendit, Plinius stadiis 240. Theophrastus 4000. Alii aliis limitibus eam circumscribunt. Quam incursione barbaricâ vicinorum Nomadum adeo vastatam postea esse, tradit Strabo l. 17. ut pene ad imernecionem stirps ista exstincta sit. Plinius exstincti laserpicii in Cyrenaica hanc rationem adfert, Quoniam publicani, qui pascua conducunt, maius ita lucrum sentientes, depopulantur pecorum pabulo, loc. cit. Certe ciusdem, ut et Dioscoridis aetate, silphium Cyrenaicum ampiius non fuit: sed ex Media (quod Cyrenaico parum cedere ait Strabo) Syriaque advehi coepit; de quo triplici Silphie genere, Cyrenaico inprimis, vide fuse agentem Salmas. ad Solin. p. 352. et seqq. p. 1025. nec non supra, ubi de Laserpicio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.